라틴어 문장 검색

Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장4)
Nam veteres Romani dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 2:2)
Illud deinceps praecipiendum habeo,ut demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:6)
Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:3)
Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram pro-scissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 5:2)
quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 6:2)
Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 25:1)
postea circa Martium mensem tertiato et occato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:4)
Sic culta sexiens anno demeti poterit et permanebit annis decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:6)
occantur sesquiopera, sariuntur sesquiopera et una opera iterum, tertium sariuntur una opera, metuntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 2:4)
Viciae modii sex vel septem in vetereto bubulcorum duas operas volunt, in restibili unam, item occantur una opera, metuntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:1)
Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una, item singulis sariuntur, runcantur, metuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:3)
Phaseoli modii quattuor obruuntur totidem operis, occantur una, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:6)
Cicerae vel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur una opera, runcantur una, velluntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:1)
Lentis sesquimodius totidem operis obruitur,occatur una, saritur duabus, runcatur una, vehitur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION